monumenta.ch > Plinius > sectio 134

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 32, 134
{XLVI} invenio apud quosdam ostraceum vocari quod aliqui onychen vocant; hoc suffitum volvae peonis mire resistere; odorem esse castorei, meliusque cum eo ustum proficere; vetera quoque ulcera et cacoethe eiusdem cinere sanari. nam carbunculos et carcinomata in muliebri parte praesentissimo remedio sanari tradunt cancro femina cum salis flore contuso post plenam lunam et ex aqua inlito.